Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.32.7 Liv. 5.33.6 (English) >>Liv. 5.34.3

5.33.3et inuexisse in Galliam uinum inliciendae gentis causa Arruntem Clusinum ira corruptae uxoris ab Lucumone cui tutor is fuerat, praepotente iuuene et a quo expeti poenae, nisi externa uis quaesita esset, nequirent;

5.33.4hunc transeuntibus Alpes ducem auctoremque Clusium oppugnandi fuisse. equidem haud abnuerim Clusium Gallos ab Arrunte seu quo alio Clusino adductos;

5.33.5sed eos qui oppugnauerint Clusium non fuisse qui primi Alpes transierint satis constat. ducentis quippe annis ante quam Clusium oppugnarent urbemque Romam caperent, in Italiam Galli transcenderunt;

5.33.6nec cum his primum Etruscorum sed multo ante cum iis qui inter Appenninum Alpesque incolebant saepe exercitus Gallici pugnauere.

5.33.7Tuscorum ante Romanum imperium late terra marique opes patuere. mari supero inferoque quibus Italia insulae modo cingitur, quantum potuerint nomina sunt argumento, quod alterum Tuscum communi uocabulo gentis,

5.33.8alterum Hadriaticum [mare] ab Hatria, Tuscorum colonia, uocauere Italicae gentes, Graeci eadem Tyrrhenum atque Adriaticum uocant.

5.33.9ei in utrumque mare uergentes incoluere urbibus duodenis terras, prius cis Appenninum ad inferum mare, postea trans Appenninum totidem, quot capita originis erant,

5.33.10coloniis missis, quae trans Padum omnia loca,—excepto Uenetorum angulo qui sinum circumcolunt maris,—

5.33.11usque ad Alpes tenuere. Alpinis quoque ea gentibus haud dubie origo est, maxime Raetis, quos loca ipsa efferarunt ne quid ex antiquo praeter sonum linguae nec eum incorruptum retinerent.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.32.7 Liv. 5.33.6 (English) >>Liv. 5.34.3

Powered by PhiloLogic