Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.35.4 | Liv. 5.36.5 (English) | >>Liv. 5.37.1 |
5.36.2etsi nouum
nomen audiant Romanorum , tamen credere uiros fortes esse
quorum auxilium a Clusinis in re trepida sit imploratum ;
5.36.3et
quoniam legatione aduersus se maluerint quam armis tueri
socios , ne se quidem pacem quam illi adferant aspernari , si
Gallis egentibus agro , quem latius possideant quam colant
Clusini , partem finium concedant ; aliter pacem impetrari
non posse .
et responsum coram Romanis accipere uelle et
si negetur ager , coram iisdem Romanis dimicaturos , ut nuntiare
domum possent quantum Galli uirtute ceteros mortales
praestarent .
quodnam id ius esset agrum a possessoribus
petere aut minari arma Romanis quaerentibus et quid in
Etruria rei Gallis esset , cum illi se in armis ius ferre et
omnia fortium uirorum esse ferociter dicerent , accensis
utrimque animis ad arma discurritur et proelium conseritur .
ibi iam urgentibus Romanam urbem fatis legati contra ius
gentium arma capiunt . nec id clam esse potuit cum ante
signa Etruscorum tres nobilissimi fortissimique Romanae
iuuentutis pugnarent ; tantum eminebat peregrina uirtus .
quin etiam Q . Fabius , euectus extra aciem equo , ducem
Gallorum , ferociter in ipsa signa Etruscorum incursantem ,
per latus transfixum hasta occidit ; spoliaque eius legentem
Galli agnouere , perque totam aciem Romanum legatum esse
signum datum est .
omissa inde in Clusinos ira , receptui
canunt minantes Romanis . erant qui extemplo Romam
eundum censerent ; uicere seniores , ut legati prius mitterentur
questum iniurias postulatumque ut pro iure gentium
uiolato Fabii dederentur .
5.36.4
5.36.5
5.36.6
5.36.7
5.36.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.35.4 | Liv. 5.36.5 (English) | >>Liv. 5.37.1 |