5.39.9nam cum defendi urbem posse tam parua relicta manu spes
nulla esset, placuit cum coniugibus ac liberis iuuentutem
militarem senatusque robur in arcem Capitoliumque concedere,
5.39.10armisque et frumento conlato, ex loco inde munito
deos hominesque et Romanum nomen defendere;
5.39.11flaminem
sacerdotesque Uestales sacra publica a caede, ab incendiis
procul auferre, nec ante deseri cultum eorum quam non
superessent qui colerent.
5.39.12si arx Capitoliumque, sedes deorum,
si senatus, caput publici consilii, si militaris iuuentus
superfuerit imminenti ruinae urbis, facilem iacturam esse
seniorum relictae in urbe utique periturae turbae.
5.39.13et quo
id aequiore animo de plebe multitudo ferret, senes triumphales
consularesque simul se cum illis palam dicere obituros,
nec his corporibus, quibus non arma ferre, non tueri patriam
possent, oneraturos inopiam armatorum.
ch. 40
5.40.1
haec inter seniores morti destinatos iactata solacia.
uersae inde adhortationes ad agmen iuuenum quos in Capitolium
atque in arcem prosequebantur, commendantes
uirtuti eorum iuuentaeque urbis per trecentos sexaginta
annos omnibus bellis uictricis quaecumque reliqua esset fortuna.
5.40.2digredientibus qui spem omnem atque opem secum
ferebant ab iis qui captae urbis non superesse statuerant
exitio,
5.40.3cum ipsa res speciesque miserabilis erat, tum muliebris
fletus et concursatio incerta nunc hos, nunc illos
sequentium rogitantiumque uiros natosque cui se fato darent,
nihil quod humani superesset mali relinquebant.
5.40.4magna
pars tamen earum in arcem suos persecutae sunt, nec prohibente
ullo nec uocante, quia quod utile obsessis ad minuendam
imbellem multitudinem, id parum humanum erat.