Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.4.5 Liv. 5.4.13 (English) >>Liv. 5.5.8

5.4.10perficietur autem si urgemus obsessos, si non ante abscedimus quam spei nostrae finem captis Ueiis imposuerimus. si hercules nulla alia causa, ipsa indignitas perseuerantiam imponere debuit.

5.4.11decem quondam annos urbs oppugnata est ob unam mulierem ab uniuersa Graecia, quam procul ab domo?

5.4.12quot terras, quot maria distans? nos intra uicesimum lapidem, in conspectu prope urbis nostrae, annuam oppugnationem perferre piget. scilicet quia leuis causa belli est nec satis quicquam iusti doloris est quod nos ad perseuerandum stimulet.

5.4.13septiens rebellarunt; in pace nunquam fida fuerunt; agros nostros miliens depopulati sunt; Fidenates deficere a nobis coegerunt; colonos nostros ibi interfecerunt;

5.4.14auctores fuere contra ius caedis impiae legatorum nostrorum; Etruriam omnem aduersus nos concitare uoluerunt, hodieque id moliuntur; res repetentes legatos nostros haud procul afuit quin uiolarent.

ch. 5 5.5.1 cum his molliter et per dilationes bellum geri oportet? si nos tam iustum odium nihil mouet, ne illa quidem, oro uos, mouent?

5.5.2operibus ingentibus saepta urbs est quibus intra muros coercetur hostis; agrum non coluit, et culta euastata sunt bello;

5.5.3si reducimus exercitum, quis est qui dubitet illos non a cupiditate solum ulciscendi sed etiam necessitate imposita ex alieno praedandi cum sua amiserint agrum nostrum inuasuros? non differimus igitur bellum isto consilio, sed intra fines nostros accipimus.

5.5.4quid? illud, quod proprie ad milites pertinet, quibus boni tribuni plebis tum stipendium extorquere uoluerunt, nunc consultum repente uolunt, quale est?



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.4.5 Liv. 5.4.13 (English) >>Liv. 5.5.8

Powered by PhiloLogic