Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.3.5 Liv. 5.4.3 (English) >>Liv. 5.4.11

5.3.10quae si perpetua concordia sit, quis non spondere ausit maximum hoc imperium inter finitimos breui futurum esse?

ch. 4 5.4.1 atqui ego, quam hoc consilium collegarum meorum, quo abducere infecta re a Ueiis exercitum noluerunt, non utile solum sed etiam necessarium fuerit, postea disseram: nunc de ipsa condicione dicere militantium libet;

5.4.2quam orationem non apud uos solum sed etiam in castris si habeatur, ipso exercitu disceptante, aequam arbitror uideri posse. in qua si mihi ipsi nihil quod dicerem in mentem uenire posset, aduersariorum certe orationibus contentus essem.

5.4.3negabant nuper danda esse aera militibus, quia nunquam data essent. quonam modo igitur nunc indignari possunt, quibus aliquid noui adiectum commodi sit, eis laborem etiam nouum pro portione iniungi?

5.4.4nusquam nec opera sine emolumento nec emolumentum ferme sine impensa opera est. labor uoluptasque, dissimillima natura, societate quadam inter se naturali sunt iuncta.

5.4.5moleste antea ferebat miles se suo sumptu operam rei publicae praebere; gaudebat idem partem anni se agrum suum colere, quaerere unde domi militiaeque se ac suos tueri posset:

5.4.6gaudet nunc fructui sibi rem publicam esse, et laetus stipendium accipit; aequo igitur animo patiatur se [ab domo] ab re familiari, cui grauis impensa non est, paulo diutius abesse.

5.4.7an si ad calculos eum res publica uocet, non merito dicat: 'annua aera habes, annuam operam ede: an tu aequum censes militia semestri



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.3.5 Liv. 5.4.3 (English) >>Liv. 5.4.11

Powered by PhiloLogic