Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.40.1 | Liv. 5.40.9 (English) | >>Liv. 5.41.6 |
5.40.6inde pars per
agros dilapsi , pars urbes petunt finitimas , sine ullo duce aut
consensu , suam quisque spem , sua consilia communibus deploratis
exsequentes .
flamen interim Quirinalis uirginesque
Uestales omissa rerum suarum cura , quae sacrorum secum
ferenda , quae quia uires ad omnia ferenda deerant relinquenda
essent consultantes , quisue ea locus fideli adseruaturus
custodia esset ,
5.40.8optimum ducunt condita in doliolis
sacello proximo aedibus flaminis Quirinalis , ubi nunc despui
religio est , defodere ; cetera inter se onere partito ferunt uia
quae sublicio ponte ducit ad Ianiculum .
in eo cliuo eas
cum L . Albinius de plebe Romana homo conspexisset
plaustro coniugem ad liberos uehens inter ceteram turbam
quae inutilis bello urbe excedebat ,
5.40.10saluo etiam tum discrimine
diuinarum humanarumque rerum religiosum ratus
sacerdotes publicas sacraque populi Romani pedibus ire
ferrique , se ac suos in uehiculo conspici , descendere uxorem
ac pueros iussit , uirgines sacraque in plaustrum imposuit et
Caere quo iter sacerdotibus erat peruexit .
5.40.7
5.40.9
ch. 41
5.41.1
5.41.2
5.41.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.40.1 | Liv. 5.40.9 (English) | >>Liv. 5.41.6 |