Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.43.6 | Liv. 5.44.4 (English) | >>Liv. 5.45.4 |
5.44.2et quando ego uobis pro tantis
uestris in me meritis gratiam referam , si nunc cessauero ?
aut ubi usus erit mei uobis , si in bello non fuerit ? hac
arte in patria steti et inuictus bello , in pace ab ingratis ciuibus
pulsus sum .
uobis autem , Ardeates , fortuna oblata est
et pro tantis populi Romani pristinis beneficiis quanta ipsi
meministis —nec enim exprobranda ea apud memores sunt
—gratiae referendae et huic urbi decus ingens belli ex hoste
communi pariendi .
qui effuso agmine aduentant gens est
cui natura corpora animosque magna magis quam firma
dederit ; eo in certamen omne plus terroris quam uirium
ferunt .
argumento sit clades Romana . patentem cepere
urbem : ex arce Capitolioque iis exigua resistitur manu :
iam obsidionis taedio uicti abscedunt uagique per agros
palantur .
cibo uinoque raptim hausto repleti , ubi nox
adpetit , prope riuos aquarum sine munimento , sine stationibus
ac custodiis passim ferarum ritu sternuntur , nunc ab
secundis rebus magis etiam solito incauti .
si uobis in animo
est tueri moenia uestra nec pati haec omnia Galliam fieri ,
prima uigilia capite arma frequentes , me sequimini ad caedem ,
non ad pugnam . nisi uinctos somno uelut pecudes
trucidandos tradidero , non recuso eundem Ardeae rerum
mearum exitum quem Romae habui '.
5.44.3
5.44.4
5.44.5
5.44.6
5.44.7
ch. 45
5.45.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.43.6 | Liv. 5.44.4 (English) | >>Liv. 5.45.4 |