ch. 45
5.45.1
aequis iniquisque persuasum erat tantum bello uirum
neminem usquam ea tempestate esse. contione dimissa,
corpora curant, intenti quam mox signum daretur. quo
dato, primae silentio noctis ad portas Camillo praesto fuere.
5.45.2egressi haud procul urbe, sicut praedictum erat, castra Gallorum
intuta neglectaque ab omni parte nacti cum ingenti
clamore inuadunt.
5.45.3nusquam proelium, omnibus locis caedes
est; nuda corpora et soluta somno trucidantur. extremos
tamen pauor cubilibus suis excitos, quae aut unde uis esset
ignaros, in fugam et quosdam in hostem ipsum improuidos
tulit. magna pars in agrum Antiatem delati incursione ab
oppidanis in palatos facta circumueniuntur.
5.45.4similis in agro Ueienti Tuscorum facta strages est, qui
urbis iam prope quadringentensimum annum uicinae, oppressae
ab hoste inuisitato, inaudito, adeo nihil miseriti sunt ut
in agrum Romanum eo tempore incursiones facerent, plenique
praedae Ueios etiam praesidiumque, spem ultimam
Romani nominis, in animo habuerint oppugnare.
5.45.5uiderant
eos milites Romani uagantes per agros et congregato agmine
praedam prae se agentes, et castra cernebant haud procul
Ueiis posita.
5.45.6inde primum miseratio sui, deinde indignitas
atque ex ea ira animos cepit: Etruscisne etiam, a quibus
bellum Gallicum in se auertissent, ludibrio esse clades suas?
5.45.7uix temperauere animis quin extemplo impetum facerent;
compressi a Q. Caedicio centurione quem sibimet ipsi praefecerant,
rem in noctem sustinuere.
5.45.8tantum par Camillo
defuit auctor: cetera eodem ordine eodemque fortunae
euentu gesta. quin etiam ducibus captiuis qui caedi nocturnae
superfuerant, ad aliam manum Tuscorum ad Salinas
profecti, nocte insequenti ex improuiso maiorem caedem
edidere, duplicique uictoria ouantes Ueios redeunt.