Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.47.3 Liv. 5.47.10 (English) >>Liv. 5.48.6

5.47.7luce orta uocatis classico ad concilium militibus ad tribunos, cum et recte et perperam facto pretium deberetur, Manlius primum ob uirtutem laudatus donatusque non ab tribunis solum militum sed consensu etiam militari;

5.47.8cui uniuersi selibras farris et quartarios uini ad aedes eius quae in arce erant contulerunt,—rem dictu paruam, ceterum inopia fecerat eam argumentum ingens caritatis, cum se quisque uictu suo fraudans detractum corpori atque usibus necessariis ad honorem unius uiri conferret.

5.47.9tum uigiles eius loci qua fefellerat adscendens hostis citati; et cum in omnes more militari se animaduersurum Q. Sulpicius tribunus militum pronuntiasset,

5.47.10consentiente clamore militum in unum uigilem conicientium culpam deterritus, a ceteris abstinuit, reum haud dubium eius noxae adprobantibus cunctis de saxo deiecit.

5.47.11inde intentiores utrimque custodiae esse, et apud Gallos, quia uolgatum erat inter Ueios Romamque nuntios commeare, et apud Romanos ab nocturni periculi memoria.

ch. 48 5.48.1 sed ante omnia obsidionis bellique mala fames utrimque exercitum urgebat,

5.48.2Gallos pestilentia etiam, cum loco iacente inter tumulos castra habentes, tum ab incendiis torrido et uaporis pleno cineremque non puluerem modo ferente cum quid uenti motum esset.

5.48.3quorum intolerantissima gens umorique ac frigori adsueta cum aestu et angore uexati uolgatis uelut in pecua morbis morerentur, iam pigritia singulos sepeliendi promisce aceruatos cumulos hominum urebant, bustorumque inde Gallicorum nomine insignem locum fecere.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.47.3 Liv. 5.47.10 (English) >>Liv. 5.48.6

Powered by PhiloLogic