Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.4.7 Liv. 5.5.3 (English) >>Liv. 5.5.10

5.4.13septiens rebellarunt; in pace nunquam fida fuerunt; agros nostros miliens depopulati sunt; Fidenates deficere a nobis coegerunt; colonos nostros ibi interfecerunt;

5.4.14auctores fuere contra ius caedis impiae legatorum nostrorum; Etruriam omnem aduersus nos concitare uoluerunt, hodieque id moliuntur; res repetentes legatos nostros haud procul afuit quin uiolarent.

ch. 5 5.5.1 cum his molliter et per dilationes bellum geri oportet? si nos tam iustum odium nihil mouet, ne illa quidem, oro uos, mouent?

5.5.2operibus ingentibus saepta urbs est quibus intra muros coercetur hostis; agrum non coluit, et culta euastata sunt bello;

5.5.3si reducimus exercitum, quis est qui dubitet illos non a cupiditate solum ulciscendi sed etiam necessitate imposita ex alieno praedandi cum sua amiserint agrum nostrum inuasuros? non differimus igitur bellum isto consilio, sed intra fines nostros accipimus.

5.5.4quid? illud, quod proprie ad milites pertinet, quibus boni tribuni plebis tum stipendium extorquere uoluerunt, nunc consultum repente uolunt, quale est?

5.5.5uallum fossamque, ingentis utrumque operis, per tantum spatii duxerunt; castella primo pauca, postea exercitu aucto creberrima fecerunt; munitiones non in urbem modo sed in Etruriam etiam spectantes si qua auxilia ueniant, opposuere;

5.5.6quid turres, quid uineas testudinesque et alium oppugnandarum urbium apparatum loquar? cum tantum laboris exhaustum sit et ad finem iam operis tandem peruentum, relinquendane haec censetis, ut ad aestatem rursus nouus de integro his instituendis exsudetur labor?



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.4.7 Liv. 5.5.3 (English) >>Liv. 5.5.10

Powered by PhiloLogic