Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.4.14 Liv. 5.5.9 (English) >>Liv. 5.6.3

5.5.6quid turres, quid uineas testudinesque et alium oppugnandarum urbium apparatum loquar? cum tantum laboris exhaustum sit et ad finem iam operis tandem peruentum, relinquendane haec censetis, ut ad aestatem rursus nouus de integro his instituendis exsudetur labor?

5.5.7quanto est minus opera tueri facta et instare ac perseuerare defungique cura? breuis enim profecto res est, si uno tenore peragitur nec ipsi per intermissiones has interuallaque lentiorem spem nostram facimus.

5.5.8loquor de operae et de temporis iactura; quid? periculi, quod differendo bello adimus, num obliuisci nos haec tam crebra Etruriae concilia de mittendis Ueios auxiliis patiuntur?

5.5.9ut nunc res se habet, irati sunt, oderunt, negant missuros; quantum in illis est, capere Ueios licet. quis est qui spondeat eundem, si differtur bellum, animum postea fore,

5.5.10cum si laxamentum dederis, maior frequentiorque legatio itura sit, cum id quod nunc offendit Etruscos, rex creatus Ueiis, mutari spatio interposito possit uel consensu ciuitatis ut eo reconcilient Etruriae animos, uel ipsius uoluntate regis qui obstare regnum suum saluti ciuium nolit?

5.5.11uidete, quot res, quam inutiles sequantur illam uiam consilii, iactura operum tanto labore factorum, uastatio imminens finium nostrorum, Etruscum bellum pro Ueiente concitatum.

5.5.12haec sunt, tribuni, consilia uestra, non hercule dissimilia ac si quis aegro qui curari se fortiter passus extemplo conualescere possit, cibi gratia praesentis aut potionis longinquum et forsitan insanabilem morbum efficiat.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.4.14 Liv. 5.5.9 (English) >>Liv. 5.6.3

Powered by PhiloLogic