ch. 51
5.51.1
'adeo mihi acerbae sunt, Quirites, contentiones cum tribunis
plebis, ut nec tristissimi exsilii solacium aliud habuerim,
quoad Ardeae uixi, quam quod procul ab his certaminibus
eram, et ob eadem haec non si miliens senatus consulto
populique iussu reuocaretis, rediturus unquam fuerim.
5.51.2nec
nunc me ut redirem mea uoluntas mutata sed uestra fortuna
perpulit; quippe ut in sua sede maneret patria, id agebatur,
non ut ego utique in patria essem. et nunc quiescerem ac
tacerem libenter nisi haec quoque pro patria dimicatio esset;
cui deesse, quoad uita suppetat, aliis turpe, Camillo etiam
nefas est.
5.51.3quid enim repetiimus, quid obsessam ex hostium
manibus eripuimus, si reciperatam ipsi deserimus? et cum
uictoribus Gallis capta tota urbe Capitolium tamen atque
arcem dique et homines Romani tenuerint, uictoribus Romanis
reciperata urbe arx quoque et Capitolium deseretur et
plus uastitatis huic urbi secunda nostra fortuna faciet quam
aduersa fecit?
5.51.4equidem si nobis cum urbe simul positae
traditaeque per manus religiones nullae essent, tamen tam
euidens numen hac tempestate rebus adfuit Romanis ut
omnem neglegentiam diuini cultus exemptam hominibus
putem.
5.51.5intuemini enim horum deinceps annorum uel secundas
res uel aduersas; inuenietis omnia prospera euenisse
sequentibus deos, aduersa spernentibus.
5.51.6iam omnium primum,
Ueiens bellum—per quot annos, quanto labore gestum.
—non ante cepit finem, quam monitu deorum aqua ex lacu
Albano emissa est.
5.51.7quid haec tandem urbis nostrae clades
noua? num ante exorta est quam spreta uox caelo emissa
de aduentu Gallorum, quam gentium ius ab legatis nostris
uiolatum, quam a nobis cum uindicari deberet eadem neglegentia
deorum praetermissum?
5.51.8igitur uicti captique ac
redempti tantum poenarum dis hominibusque dedimus ut
terrarum orbi documento essemus. aduersae deinde res
admonuerunt religionum.
5.51.9confugimus in Capitolium ad
deos, ad sedem Iouis optimi maximi; sacra in ruina rerum
nostrarum alia terra celauimus, alia auecta in finitimas urbes
amouimus ab hostium oculis; deorum cultum deserti ab dis
hominibusque tamen non intermisimus.
5.51.10reddidere igitur
patriam et uictoriam et antiquum belli decus amissum, et in
hostes qui caeci auaritia in pondere auri foedus ac fidem
fefellerunt, uerterunt terrorem fugamque et caedem.