Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.52.9 Liv. 5.53.1 (English) >>Liv. 5.53.7

5.52.14hos Ueientes pro Romanis facturi estis sacerdotes, et Uestales tuae te deserent, Uesta, et flamen peregre habitando in singulas noctes tantum sibi reique publicae piaculi contrahet?

5.52.15quid alia quae auspicato agimus omnia fere intra pomerium, cui obliuioni aut neglegentiae damus?

5.52.16comitia curiata, quae rem militarem continent, comitia centuriata, quibus consules tribunosque militares creatis, ubi auspicato, nisi ubi adsolent, fieri possunt?

5.52.17Ueiosne haec transferemus? an comitiorum causa populus tanto incommodo in desertam hanc ab dis hominibusque urbem conueniet?

ch. 53 5.53.1 at enim apparet quidem pollui omnia nec ullis piaculis expiari posse; sed res ipsa cogit uastam incendiis ruinisque relinquere urbem et ad integra omnia Ueios migrare nec hic aedificando inopem plebem uexare.

5.53.2hanc autem iactari magis causam quam ueram esse, ut ego non dicam, apparere uobis, Quirites, puto, qui meministis ante Gallorum aduentum, saluis tectis publicis priuatisque, stante incolumi urbe, hanc eandem rem actam esse ut Ueios transmigraremus.

5.53.3et uidete quantum inter meam sententiam uestramque intersit, tribuni. uos, etiamsi tunc faciendum non fuerit, nunc utique faciendum putatis: ego contranec id mirati sitis, priusquam quale sit audieritisetiamsi tum migrandum fuisset incolumi tota urbe, nunc has ruinas relinquendas non censerem.

5.53.4quippe tum causa nobis in urbem captam migrandi uictoria esset, gloriosa nobis ac posteris nostris; nunc haec migratio nobis misera ac turpis, Gallis gloriosa est.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.52.9 Liv. 5.53.1 (English) >>Liv. 5.53.7

Powered by PhiloLogic