Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.5.10 | Liv. 5.6.5 (English) | >>Liv. 5.6.13 |
5.6.2pati taedium et quamuis serae spei exitum exspectare
et si non sit aestate perfectum bellum , hiemem opperiri
nec sicut aestiuas aues statim autumno tecta ac recessum
circumspicere .
obsecro uos , uenandi studium ac uoluptas
homines per niues ac pruinas in montes siluasque rapit : belli
necessitatibus eam patientiam non adhibebimus quam uel
lusus ac uoluptas elicere solet ?
5.6.4adeone effeminata corpora
militum nostrorum esse putamus , adeo molles animos , ut
hiemem unam durare in castris , abesse ab domo non possint ?
ut , tamquam nauale bellum tempestatibus captandis
et obseruando tempore anni gerant , non aestus , non frigora
pati possint ?
5.6.5erubescant profecto , si quis eis haec obiciat ,
contendantque et animis et corporibus suis uirilem patientiam
inesse , et se iuxta hieme atque aestate bella gerere
posse , nec se patrocinium mollitiae inertiaeque mandasse
tribunis , et meminisse hanc ipsam potestatem non in umbra
nec in tectis maiores suos creasse .
haec uirtute militum
uestrorum , haec Romano nomine sunt digna , non Ueios
tantum nec hoc bellum intueri quod instat , sed famam et ad
alia bella et ad ceteros populos in posterum quaerere .
an
mediocre discrimen opinionis secuturum ex hac re putatis ,
utrum tandem finitimi populum Romanum eum esse putent
cuius si qua urbs primum illum breuissimi temporis sustinuerit
impetum ,
5.6.8nihil deinde timeat , an hic sit terror nominis
nostri ut exercitum Romanum non taedium longinquae
oppugnationis , non uis hiemis ab urbe circumsessa semel
amouere possit , nec finem ullum alium belli quam uictoriam
nouerit , nec impetu potius bella quam perseuerantia gerat ?
5.6.3
5.6.6
5.6.7
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 5.5.10 | Liv. 5.6.5 (English) | >>Liv. 5.6.13 |