Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.7.7 Liv. 5.8.4 (English) >>Liv. 5.8.11

5.7.13tum primum equis suis merere equites coeperunt. uoluntarius ductus exercitus Ueios non amissa modo restituit opera, sed noua etiam instituit. ab urbe commeatus intentiore quam antea subuehi cura, ne quid tam bene merito exercitui ad usum deesset.

ch. 8 5.8.1 insequens annus tribunos militum consulari potestate habuit C. Seruilium Ahalam tertium Q. Seruilium L. Uerginium Q. Sulpicium A. Manlium iterum M'. Sergium iterum.

5.8.2his tribunis, dum cura omnium in Ueiens bellum intenta est, neglectum Anxuri praesidium uacationibus militum et Uolscos mercatores uolgo receptando, proditis repente portarum custodibus oppressum est.

5.8.3minus militum periit, quia praeter aegros lixarum in modum omnes per agros uicinasque urbes negotiabantur.

5.8.4nec Ueiis melius gesta res, quod tum caput omnium curarum publicarum erat; nam et duces Romani plus inter se irarum quam aduersus hostes animi habuerunt, et auctum est bellum aduentu repentino Capenatium atque Faliscorum.

5.8.5hi duo Etruriae populi, quia proximi regione erant, deuictis Ueiis bello quoque Romano se proximos fore credentes,

5.8.6Falisci propria etiam causa infesti quod Fidenati bello se iam antea immiscuerant, per legatos ultro citroque missos iure iurando inter se obligati, cum exercitibus necopinato ad Ueios accessere.

5.8.7forte ea regione qua M'. Sergius tribunus militum praeerat castra adorti sunt ingentemque terrorem intulere, quia Etruriam omnem excitam sedibus magna mole adesse Romani crediderant. eadem opinio Ueientes in urbe concitauit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 5.7.7 Liv. 5.8.4 (English) >>Liv. 5.8.11

Powered by PhiloLogic