ch. 13
6.13.1
multitudo hostium nulli rei praeterquam numero freta et
oculis utramque metiens aciem temere proelium iniit, temere
omisit;
6.13.2clamore tantum missilibusque telis et primo pugnae
impetu ferox gladios et conlatum pedem et uoltum hostis
ardore animi micantem ferre non potuit.
6.13.3impulsa frons
prima et trepidatio subsidiis inlata; et suum terrorem intulit
eques; rupti inde multis locis ordines motaque omnia et
fluctuanti similis acies erat. dein postquam cadentibus
primis iam ad se quisque peruenturam caedem cernebat,
terga uertunt.
6.13.4instare Romanus; et donec armati confertique
abibant, peditum labor in persequendo fuit: postquam
iactari arma passim fugaque per agros spargi aciem hostium
animaduersum est, tum equitum turmae emissae, dato signo
ne in singulorum morando caede spatium ad euadendum
interim multitudini darent:
6.13.5satis esse missilibus ac terrore
impediri cursum obequitandoque agmen teneri dum adsequi
pedes et iusta caede conficere hostem posset.
6.13.6fugae
sequendique non ante noctem finis fuit. capta quoque ac
direpta eodem die castra Uolscorum praedaque omnis praeter
libera corpora militi concessa est.
6.13.7pars maxima captiuorum
ex Latinis atque Hernicis fuit, nec hominum de plebe, ut
credi posset mercede militasse, sed principes quidam iuuentutis
inuenti, manifesta fides publica ope Uolscos hostes
adiutos.
6.13.8Circeiensium quoque quidam cogniti et coloni a
Uelitris; Romamque omnes missi percontantibus primoribus
patrum eadem quae dictatori defectionem sui quisque populi
haud perplexe indicauere.