Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.12.8 | Liv. 6.13.4 (English) | >>Liv. 6.14.3 |
6.13.1
multitudo hostium nulli rei praeterquam numero freta et
oculis utramque metiens aciem temere proelium iniit , temere
omisit ;
6.13.2clamore tantum missilibusque telis et primo pugnae
impetu ferox gladios et conlatum pedem et uoltum hostis
ardore animi micantem ferre non potuit .
impulsa frons
prima et trepidatio subsidiis inlata ; et suum terrorem intulit
eques ; rupti inde multis locis ordines motaque omnia et
fluctuanti similis acies erat . dein postquam cadentibus
primis iam ad se quisque peruenturam caedem cernebat ,
terga uertunt .
instare Romanus ; et donec armati confertique
abibant , peditum labor in persequendo fuit : postquam
iactari arma passim fugaque per agros spargi aciem hostium
animaduersum est , tum equitum turmae emissae , dato signo
ne in singulorum morando caede spatium ad euadendum
interim multitudini darent :
6.13.5satis esse missilibus ac terrore
impediri cursum obequitandoque agmen teneri dum adsequi
pedes et iusta caede conficere hostem posset .
fugae
sequendique non ante noctem finis fuit . capta quoque ac
direpta eodem die castra Uolscorum praedaque omnis praeter
libera corpora militi concessa est .
pars maxima captiuorum
ex Latinis atque Hernicis fuit , nec hominum de plebe , ut
credi posset mercede militasse , sed principes quidam iuuentutis
inuenti , manifesta fides publica ope Uolscos hostes
adiutos .
Circeiensium quoque quidam cogniti et coloni a
Uelitris ; Romamque omnes missi percontantibus primoribus
patrum eadem quae dictatori defectionem sui quisque populi
haud perplexe indicauere .
6.13.3
6.13.4
6.13.6
6.13.7
6.13.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.12.8 | Liv. 6.13.4 (English) | >>Liv. 6.14.3 |