Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.13.5 | Liv. 6.14.7 (English) | >>Liv. 6.14.13 |
6.14.3centurionem , nobilem militaribus factis , iudicatum
pecuniae cum duci uidisset , medio foro cum caterua sua accurrit
et manum iniecit ; uociferatusque de superbia patrum
ac crudelitate feneratorum et miseriis plebis , uirtutibus eius
uiri fortunaque ,
6.14.4'tum uero ego ' inquit 'nequiquam hac dextra
Capitolium arcemque seruauerim , si ciuem commilitonemque
meum tamquam Gallis uictoribus captum in seruitutem
6.14.5ac uincula duci uideam .' inde rem creditori palam populo
soluit libraque et aere liberatum emittit , deos atque homines
obtestantem ut M . Manlio , liberatori suo , parenti plebis
Romanae , gratiam referant .
acceptus extemplo in tumultuosam
turbam et ipse tumultum augebat , cicatrices acceptas
Ueienti Gallico aliisque deinceps bellis ostentans :
6.14.7se militantem ,
se restituentem euersos penates , multiplici iam sorte
exsoluta , mergentibus semper sortem usuris , obrutum fenore
esse ; uidere lucem , forum , ciuium ora M . Manli opera ;
6.14.8omnia parentum beneficia ab illo se habere ; illi deuouere
corporis uitaeque ac sanguinis quod supersit ; quodcumque
sibi cum patria penatibus publicis ac priuatis iuris fuerit , id
cum uno homine esse .
his uocibus instincta plebes cum
iam unius hominis esset , addita alia commodioris ad omnia
turbanda consilii res .
fundum in Ueienti , caput patrimonii ,
subiecit praeconi , 'ne quem uestrum ' inquit , 'Quirites , donec
quicquam in re mea supererit , iudicatum addictumue duci
patiar .' id uero ita accendit animos , ut per omne fas ac
nefas secuturi uindicem libertatis uiderentur .
6.14.6
6.14.9
6.14.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.13.5 | Liv. 6.14.7 (English) | >>Liv. 6.14.13 |