ch. 17
6.17.1
audiebantur itaque propalam uoces exprobrantium multitudini,
quod defensores suos semper in praecipitem locum
fauore tollat, deinde in ipso discrimine periculi destituat:
6.17.2sic Sp. Cassium in agros plebem uocantem, sic Sp. Maelium
ab ore ciuium famem suis impensis propulsantem oppressos,
sic M. Manlium mersam et obrutam fenore partem ciuitatis
in libertatem ac lucem extrahentem proditum inimicis;
6.17.3saginare plebem populares suos ut iugulentur. hocine
patiendum fuisse, si ad nutum dictatoris non responderit uir
consularis? fingerent mentitum ante atque ideo non
habuisse quod tum responderet; cui seruo unquam mendacii
poenam uincula fuisse?
6.17.4non obuersatam esse memoriam
noctis illius quae paene ultima atque aeterna nomini
Romano fuerit? non speciem agminis Gallorum per Tarpeiam
rupem scandentis? non ipsius M. Manli, qualem
eum armatum, plenum sudoris ac sanguinis ipso paene Ioue
erepto ex hostium manibus uidissent?
6.17.5selibrisne farris
gratiam seruatori patriae relatam? et quem prope caelestem,
cognomine certe Capitolino Ioui parem fecerint eum pati
uinctum in carcere, in tenebris obnoxiam carnificis arbitrio
ducere animam? adeo in uno omnibus satis auxilii fuisse,
nullam opem in tam multis uni esse?
6.17.6iam ne nocte quidem
turba ex eo loco dilabebatur refracturosque carcerem minabantur,
cum remisso quod erepturi erant ex senatus consulto
Manlius uinculis liberatur; quo facto non seditio finita sed
dux seditioni datus est.
6.17.7per eosdem dies Latinis et Hernicis, simul colonis Circeiensibus
et a Uelitris, purgantibus se Uolsci crimine belli
captiuosque repetentibus ut suis legibus in eos animaduerterent,
tristia responsa reddita, tristiora colonis quod ciues
Romani patriae oppugnandae nefanda consilia inissent.
6.17.8non negatum itaque tantum de captiuis sed, in quo ab sociis
tamen temperauerant, denuntiatum senatus uerbis facesserent
propere ex urbe ab ore atque oculis populi Romani, ne
nihil eos legationis ius externo, non ciui comparatum tegeret.