Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.16.8 | Liv. 6.17.7 (English) | >>Liv. 6.18.5 |
6.17.5selibrisne farris
gratiam seruatori patriae relatam ? et quem prope caelestem ,
cognomine certe Capitolino Ioui parem fecerint eum pati
uinctum in carcere , in tenebris obnoxiam carnificis arbitrio
ducere animam ? adeo in uno omnibus satis auxilii fuisse ,
nullam opem in tam multis uni esse ?
6.17.6iam ne nocte quidem
turba ex eo loco dilabebatur refracturosque carcerem minabantur ,
cum remisso quod erepturi erant ex senatus consulto
Manlius uinculis liberatur ; quo facto non seditio finita sed
dux seditioni datus est .
per eosdem dies Latinis et Hernicis , simul colonis Circeiensibus
et a Uelitris , purgantibus se Uolsci crimine belli
captiuosque repetentibus ut suis legibus in eos animaduerterent ,
tristia responsa reddita , tristiora colonis quod ciues
Romani patriae oppugnandae nefanda consilia inissent .
non negatum itaque tantum de captiuis sed , in quo ab sociis
tamen temperauerant , denuntiatum senatus uerbis facesserent
propere ex urbe ab ore atque oculis populi Romani , ne
nihil eos legationis ius externo , non ciui comparatum tegeret .
6.17.7
6.17.8
ch. 18
6.18.1
6.18.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.16.8 | Liv. 6.17.7 (English) | >>Liv. 6.18.5 |