Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.18.1 | Liv. 6.18.8 (English) | >>Liv. 6.18.15 |
6.18.5his simul inflatus exacerbatusque iam per se
accensos incitabat plebis animos .
'quousque tandem ignorabitis uires uestras , quas natura
ne beluas quidem ignorare uoluit ? numerate saltem quot
ipsi sitis , quot aduersarios habeatis . quot enim clientes
circa singulos fuistis patronos , tot nunc aduersus unum
hostem eritis .
si singuli singulos adgressuri essetis , tamen
acrius crederem uos pro libertate quam illos pro dominatione
certaturos .
ostendite modo bellum ; pacem habebitis .
uideant uos paratos ad uim ; ius ipsi remittent . audendum
est aliquid uniuersis aut omnia singulis patienda .
quousque
me circumspectabitis ? ego quidem nulli uestrum deero ;
ne fortuna mea desit uidete . ipse uindex uester , ubi uisum
inimicis est , nullus repente fui , et uidistis in uincula duci
uniuersi eum qui a singulis uobis uincula depuleram .
quid
sperem , si plus in me audeant inimici ? an exitum Cassi
Maelique exspectem ? bene facitis quod abominamini .
di prohibebunt haec ; sed nunquam propter me de caelo
descendent ; uobis dent mentem oportet ut prohibeatis ,
sicut mihi dederunt armato togatoque ut uos a barbaris
hostibus , a superbis defenderem ciuibus .
tam paruus
animus tanti populi est ut semper uobis auxilium aduersus
inimicos satis sit nec ullum , nisi quatenus imperari uobis
sinatis , certamen aduersus patres noritis ? nec hoc natura
insitum uobis est , sed usu possidemini .
cur enim aduersus
externos tantum animorum geritis ut imperare illis aequum
censeatis ? quia consuestis cum eis pro imperio certare ,
aduersus hos temptare magis quam tueri libertatem .
6.18.6
6.18.7
6.18.8
6.18.9
6.18.10
6.18.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.18.1 | Liv. 6.18.8 (English) | >>Liv. 6.18.15 |