Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.27.3 | Liv. 6.27.11 (English) | >>Liv. 6.28.7 |
6.27.8quod
si sit animus plebi memor patrum libertatis , se nec addici
quemquam ciuem Romanum ob creditam pecuniam passuros
neque dilectum haberi , donec inspecto aere alieno initaque
ratione minuendi eius sciat unus quisque quid sui , quid
alieni sit , supersit sibi liberum corpus an id quoque neruo
debeatur .
merces seditionis proposita confestim seditionem excitauit .
nam et addicebantur multi , et ad Praenestini famam
belli nouas legiones scribendas patres censuerant ; quae
utraque simul auxilio tribunicio et consensu plebis impediri
coepta ;
6.27.10nam neque duci addictos tribuni sinebant neque
iuniores nomina dabant . cum patribus minor <in > praesens
cura creditae pecuniae iuris exsequendi quam dilectus esset
—quippe iam a Praeneste profectos hostes in agro Gabino
6.27.11consedisse nuntiabatur —interim tribunos plebis fama ea
ipsa inritauerat magis ad susceptum certamen quam deterruerat
neque aliud ad seditionem exstinguendam in urbe
quam prope inlatum moenibus ipsis bellum ualuit .
6.27.9
ch. 28
6.28.1
6.28.2
6.28.3
6.28.4
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.27.3 | Liv. 6.27.11 (English) | >>Liv. 6.28.7 |