Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.3.9 | Liv. 6.4.7 (English) | >>Liv. 6.5.4 |
6.4.5reuocati
quoque in urbem senatus consulto a Ueiis qui aedificandi
Romae pigritia occupatis ibi uacuis tectis Ueios se contulerant .
et primo fremitus fuit aspernantium imperium ; dies
deinde praestituta capitalisque poena , qui non remigrasset
Romam , ex ferocibus uniuersis singulos , metu suo quemque ,
oboedientes fecit ;
6.4.6et Roma cum frequentia crescere , tum
tota simul exsurgere aedificiis et re publica impensas adiuuante
et aedilibus uelut publicum exigentibus opus et ipsis
priuatis —admonebat enim desiderium usus —festinantibus
ad effectum operis ; intraque annum noua urbs stetit .
exitu anni comitia tribunorum militum consulari potestate
habita . creati T . Quinctius Cincinnatus Q . Seruilius Fidenas
quintum L . Iulius Iulus L . Aquilius Coruus L . Lucretius
Tricipitinus Ser . Sulpicius Rufus exercitum alterum in
Aequos ,
6.4.8non ad bellum —uictos namque se fatebantur —sed
ab odio ad peruastandos fines , ne quid ad noua consilia relinqueretur
uirium , duxere , alterum in agrum Tarquiniensem ;
6.4.9ibi oppida Etruscorum Cortuosa et Contenebra ui capta .
ad Cortuosam nihil certaminis fuit : improuiso adorti primo
clamore atque impetu cepere ; direptum oppidum atque incensum
est .
Contenebra paucos dies oppugnationem sustinuit ,
laborque continuus non die , non nocte remissus subegit eos .
cum in sex partes diuisus exercitus Romanus senis horis
in orbem succederet proelio , oppidanos eosdem integro
semper certamini paucitas fessos obiceret , cessere tandem
locusque inuadendi urbem Romanis datus est .
publicari
praedam tribunis placebat ; sed imperium quam consilium
segnius fuit ; dum cunctantur , iam militum praeda erat nec
nisi per inuidiam adimi poterat .
6.4.7
6.4.10
6.4.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.3.9 | Liv. 6.4.7 (English) | >>Liv. 6.5.4 |