Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.4.9 | Liv. 6.5.5 (English) | >>Liv. 6.6.6 |
6.5.1
iam et tribuni plebis ciuitate aedificando occupata contiones
suas frequentare legibus agrariis conabantur .
ostentabatur
in spem Pomptinus ager , tum primum post accisas
a Camillo Uolscorum res possessionis haud ambiguae .
criminabantur multo eum infestiorem agrum ab nobilitate
esse quam a Uolscis fuerit ; ab illis enim tantum , quoad
uires et arma habuerint , incursiones eo factas ;
6.5.4nobiles
homines in possessionem agri publici grassari nec , nisi
antequam omnia praecipiant diuisus sit , locum ibi plebi
fore .
haud magno opere plebem mouerunt et infrequentem
in foro propter aedificandi curam et eodem exhaustam
impensis eoque agri immemorem , ad quem instruendum
uires non essent .
in ciuitate plena religionum , tunc etiam ab recenti clade
superstitiosis principibus , ut renouarentur auspicia res ad
interregnum rediit . interreges deinceps M . Manlius Capitolinus
Ser . Sulpicius Camerinus L . Ualerius Potitus ;
6.5.7hic
demum tribunorum militum consulari potestate comitia
habuit . L . Papirium Cn .† Sergium L . Aemilium iterum
Licinium † Menenium L . Ualerium Publicolam tertium
creat ; ii ex interregno magistratum occepere .
eo anno
aedis Martis Gallico bello uota dedicata est a T . Quinctio
duumuiro sacris faciendis . tribus quattuor ex nouis ciuibus
additae , Stellatina Tromentina Sabatina Arniensis ; eaeque
uiginti quinque tribuum numerum expleuere .
6.5.2
6.5.3
6.5.5
6.5.6
6.5.8
ch. 6
6.6.1
6.6.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 6.4.9 | Liv. 6.5.5 (English) | >>Liv. 6.6.6 |