ch. 7
6.7.1
iustitio indicto dilectuque habito Furius ac Ualerius ad
Satricum profecti, quo non Uolscorum modo iuuentutem
Antiates ex noua subole lectam sed ingentem Latinorum
Hernicorumque <uim> conciuerant ex integerrimis diutina
pace populis. itaque nouus hostis ueteri adiunctus commouit
animos militis Romani.
6.7.2quod ubi aciem iam
instruenti Camillo centuriones renuntiauerunt, turbatas militum
mentes esse, segniter arma capta, cunctabundosque et
resistentes egressos castris esse, quin uoces quoque auditas
cum centenis hostibus singulos pugnaturos et aegre inermem
tantam multitudinem,
6.7.3nedum armatam, sustineri posse, in
equum insilit et ante signa obuersus in aciem ordines
interequitans: 'quae tristitia, milites, haec, quae insolita
cunctatio est? hostem an me an uos ignoratis? hostis
est quid aliud quam perpetua materia uirtutis gloriaeque
uestrae?
6.7.4uos contra me duce, ut Falerios Ueiosque
captos et in capta patria Gallorum legiones caesas taceam,
modo trigeminae uictoriae triplicem triumphum ex his ipsis
Uolscis et Aequis et ex Etruria egistis.
6.7.5an me, quod non dictator
uobis sed tribunus signum dedi, non agnoscitis ducem?
neque ego maxima imperia in uos desidero, et uos in me
nihil praeter me ipsum intueri decet; neque enim dictatura
mihi unquam animos fecit, ut ne exsilium quidem ademit.
6.7.6iidem igitur omnes sumus, et cum eadem omnia in hoc
bellum adferamus quae in priora attulimus, eundem euentum
belli exspectemus. simul concurreritis, quod quisque didicit
ac consueuit faciet: uos uincetis, illi fugient.'