6.6.16cunctis in partes muneris sui benigne pollicentibus operam
Ualerius, socius imperii lectus, adiecit M. Furium sibi pro
dictatore seque ei pro magistro equitum futurum;
6.6.17proinde,
quam opinionem de unico imperatore, eam spem de bello
haberent. se uero bene sperare patres et de bello et de
6.6.18pace uniuersaque re publica erecti gaudio fremunt nec
dictatore unquam opus fore rei publicae, si tales uiros in
magistratu habeat, tam concordibus iunctos animis, parere
atque imperare iuxta paratos laudemque conferentes potius
in medium quam ex communi ad se trahentes.
ch. 7
6.7.1
iustitio indicto dilectuque habito Furius ac Ualerius ad
Satricum profecti, quo non Uolscorum modo iuuentutem
Antiates ex noua subole lectam sed ingentem Latinorum
Hernicorumque <uim> conciuerant ex integerrimis diutina
pace populis. itaque nouus hostis ueteri adiunctus commouit
animos militis Romani.
6.7.2quod ubi aciem iam
instruenti Camillo centuriones renuntiauerunt, turbatas militum
mentes esse, segniter arma capta, cunctabundosque et
resistentes egressos castris esse, quin uoces quoque auditas
cum centenis hostibus singulos pugnaturos et aegre inermem
tantam multitudinem,
6.7.3nedum armatam, sustineri posse, in
equum insilit et ante signa obuersus in aciem ordines
interequitans: 'quae tristitia, milites, haec, quae insolita
cunctatio est? hostem an me an uos ignoratis? hostis
est quid aliud quam perpetua materia uirtutis gloriaeque
uestrae?
6.7.4uos contra me duce, ut Falerios Ueiosque
captos et in capta patria Gallorum legiones caesas taceam,
modo trigeminae uictoriae triplicem triumphum ex his ipsis
Uolscis et Aequis et ex Etruria egistis.