Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.1.1 | Liv. 7.1.5 (English) | >>Liv. 7.2.4 |
7.1.2plebes consulatum L . Sextio , cuius lege partus
erat , dedit : patres praeturam Sp . Furio M . filio Camillo ,
aedilitatem Cn . Quinctio Capitolino et P . Cornelio Scipioni ,
suarum gentium uiris , gratia campestri ceperunt . L . Sextio
collega ex patribus datus L . Aemilius Mamercus .
principio
anni et de Gallis , quos primo palatos per Apuliam congregari
iam fama erat , et de Hernicorum defectione agitata mentio .
cum de industria omnia , ne quid per plebeium consulem
ageretur , proferrentur , silentium omnium rerum ac iustitio
simile otium fuit ,
7.1.5nisi quod non patientibus tacitum tribunis
quod pro consule uno plebeio tres patricios magistratus curulibus
sellis praetextatos tamquam consules sedentes nobilitas
sibi sumpsisset ,
7.1.6praetorem quidem etiam iura reddentem et
collegam consulibus atque iisdem auspiciis creatum , uerecundia
inde imposita est senatui ex patribus iubendi aediles
curules creari . primo ut alternis annis ex plebe fierent conuenerat :
postea promiscuum fuit .
inde L . Genucio et Q . Seruilio consulibus et ab seditione
et a bello quietis rebus , ne quando a metu ac periculis uacarent ,
pestilentia ingens orta .
censorem , aedilem curulem ,
tres tribunos plebis mortuos ferunt , pro portione et ex multitudine
alia multa funera fuisse ; maximeque eam pestilentiam
insignem mors quam matura tam acerba M . Furi fecit .
fuit
enim uere uir unicus in omni fortuna , princeps pace belloque
priusquam exsulatum iret , clarior in exsilio , uel desiderio
ciuitatis quae capta absentis implorauit opem uel felicitate
qua restitutus in patriam secum patriam ipsam restituit ;
7.1.3
7.1.4
7.1.7
7.1.8
7.1.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.1.1 | Liv. 7.1.5 (English) | >>Liv. 7.2.4 |