Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.10.10 Liv. 7.11.4 (English) >>Liv. 7.12.1

7.11.1 et hercule tanti ea ad uniuersi belli euentum momenti dimicatio fuit, ut Gallorum exercitus proxima nocte relictis trepide castris in Tiburtem agrum atque inde societate belli facta commeatuque benigne ab Tiburtibus adiutus mox in Campaniam transierit.

7.11.2ea fuit causa cur proximo anno C. Poetelius Balbus consul, cum collegae eius M. Fabio Ambusto Hernici prouincia euenisset, aduersus Tiburtes iussu populi exercitum duceret.

7.11.3ad quorum auxilium cum Galli ex Campania redissent, foedae populationes in Labicano Tusculanoque et Albano agro haud dubie Tiburtibus ducibus sunt factae;

7.11.4et, cum aduersus Tiburtem hostem duce consule contenta res publica esset, Gallicus tumultus dictatorem creari coegit. creatus Q. Seruilius Ahala T. Quinctium magistrum equitum dixit et ex auctoritate patrum, si prospere id bellum euenisset, ludos magnos uouit.

7.11.5dictator ad continendos proprio bello Tiburtes consulari exercitu iusso manere, omnes iuniores nullo detractante militiam sacramento adegit.

7.11.6pugnatum haud procul porta Collina est totius uiribus urbis in conspectu parentum coniugumque ac liberorum; quae magna etiam absentibus hortamenta animi tum subiecta oculis simul uerecundia misericordiaque militem accendebant.

7.11.7magna utrimque edita caede auertitur tandem acies Gallorum. fuga Tibur sicut arcem belli Gallici petunt; palati a consule Poetelio haud procul Tibure excepti, egressis ad opem ferendam Tiburtibus, simul cum iis intra portas compelluntur.

7.11.8egregie cum ab dictatore tum ab consule res gesta est. et consul alter Fabius proeliis primum paruis, postremo una insigni pugna, cum hostes totis adorti copiis essent, Hernicos deuincit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.10.10 Liv. 7.11.4 (English) >>Liv. 7.12.1

Powered by PhiloLogic