Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.12.2 Liv. 7.12.10 (English) >>Liv. 7.13.3

7.12.7Gallici quoque belli fama increbrescebat. sed inter multos terrores solacio fuit pax Latinis petentibus data et magna uis militum ab his ex foedere uetusto, quod multis intermiserant annis, accepta.

7.12.8quo praesidio cum fulta res Romana esset, leuius fuit quod Gallos mox Praeneste uenisse atque inde circa Pedum consedisse auditum est.

7.12.9dictatorem dici C. Sulpicium placuit; consul ad id accitus C. Plautius dixit; magister equitum dictatori additus M. Ualerius. hi robora militum ex duobus consularibus exercitibus electa aduersus Gallos duxerunt.

7.12.10lentius id aliquanto bellum quam parti utrique placebat fuit. cum primo Galli tantum auidi certaminis fuissent, deinde Romanus miles ruendo in arma ac dimicationem aliquantum Gallicam ferociam uinceret,

7.12.11dictatori neutiquam placebat, quando nulla cogeret res, fortunae se committere aduersus hostem, quem tempus deteriorem in dies faceret, locis alienis sine praeparato commeatu, sine firmo munimento morantem, ad hoc iis corporibus animisque quorum omnis in impetu uis esset, parua eadem languesceret mora.

7.12.12his consiliis dictator bellum trahebat grauemque edixerat poenam, si quis iniussu in hostem pugnasset. milites aegre id patientes primo in stationibus uigiliisque inter se dictatorem sermonibus carpere, interdum patres communiter increpare quod non iussissent per consules geri bellum:

7.12.13electum esse eximium imperatorem, unicum ducem, qui nihil agenti sibi de caelo deuolaturam in sinum uictoriam censeat. eadem deinde haec interdiu propalam ac ferociora his iactare: se iniussu imperatoris aut dimicaturos aut agmine Romam ituros.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.12.2 Liv. 7.12.10 (English) >>Liv. 7.13.3

Powered by PhiloLogic