Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.11.10 Liv. 7.12.7 (English) >>Liv. 7.12.14

7.12.4apparuitque occasione magis quam uirtute fretos uenisse: adeo uix primum impetum Romanorum sustinuere. quin etiam bono fuisse Romanis aduentum eorum constabat orientemque iam seditionem inter patres et plebem metu tam propinqui belli compressam.

7.12.5alius aduentus hostium fuit [proximo bello] agris [quam] terribilior [urbi]:

7.12.6populabundi Tarquinienses fines Romanos, maxime qua ex parte Etruriam adiacent, peragrauere rebusque nequiquam repetitis noui consules C. Fabius et C. Plautius iussu populi bellum indixere; Fabioque ea prouincia, Plautio Hernici euenere.

7.12.7Gallici quoque belli fama increbrescebat. sed inter multos terrores solacio fuit pax Latinis petentibus data et magna uis militum ab his ex foedere uetusto, quod multis intermiserant annis, accepta.

7.12.8quo praesidio cum fulta res Romana esset, leuius fuit quod Gallos mox Praeneste uenisse atque inde circa Pedum consedisse auditum est.

7.12.9dictatorem dici C. Sulpicium placuit; consul ad id accitus C. Plautius dixit; magister equitum dictatori additus M. Ualerius. hi robora militum ex duobus consularibus exercitibus electa aduersus Gallos duxerunt.

7.12.10lentius id aliquanto bellum quam parti utrique placebat fuit. cum primo Galli tantum auidi certaminis fuissent, deinde Romanus miles ruendo in arma ac dimicationem aliquantum Gallicam ferociam uinceret,

7.12.11dictatori neutiquam placebat, quando nulla cogeret res, fortunae se committere aduersus hostem, quem tempus deteriorem in dies faceret, locis alienis sine praeparato commeatu, sine firmo munimento morantem, ad hoc iis corporibus animisque quorum omnis in impetu uis esset, parua eadem languesceret mora.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.11.10 Liv. 7.12.7 (English) >>Liv. 7.12.14

Powered by PhiloLogic