Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.14.2 Liv. 7.14.9 (English) >>Liv. 7.15.7

7.14.6dictator tamen, ut qui magis animis quam uiribus fretus ad certamen descenderet, omnia circumspicere atque agitare coepit ut arte aliqua terrorem hostibus incuteret. sollerti animo rem nouam excogitat, qua deinde multi nostri atque externi imperatores, nostra quoque quidam aetate, usi sunt:

7.14.7mulis strata detrahi iubet binisque tantum centunculis relictis agasones partim captiuis, partim aegrorum armis ornatos imponit.

7.14.8his fere mille effectis centum admiscet equites et nocte super castra in montes euadere ac siluis se occultare iubet neque inde ante mouere quam ab se acceperint signum.

7.14.9ipse, ubi inluxit, in radicibus montium extendere aciem coepit sedulo,

7.14.10ut aduersus montes consisteret hostis, instructo uani terroris apparatu, qui quidem terror plus paene ueris uiribus profuit. primo credere duces Gallorum non descensuros in aequum Romanos; deinde, ubi degressos repente uiderunt, et ipsi auidi certaminis in proelium ruunt priusque pugna coepit quam signum ab ducibus daretur.

ch. 15 7.15.1 acrius inuasere Galli dextrum cornu; neque sustineri potuissent, ni forte eo loco dictator fuisset, Sex. Tullium nomine increpans rogitansque sicine pugnaturos milites spopondisset?

7.15.2ubi illi clamores sint arma poscentium, ubi minae iniussu imperatoris proelium inituros? en ipsum imperatorem clara uoce uocare ad proelium et ire armatum ante prima signa; ecquis sequeretur eorum qui modo ducturi fuerint, in castris feroces, in acie pauidi?

7.15.3uera audiebant; itaque tantos pudor stimulos admouit, ut ruerent in hostium tela alienatis a memoria periculi animis. hic primo impetus prope uecors turbauit hostes, eques deinde emissus turbatos auertit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.14.2 Liv. 7.14.9 (English) >>Liv. 7.15.7

Powered by PhiloLogic