Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.15.11 | Liv. 7.16.6 (English) | >>Liv. 7.17.5 |
7.16.4Priuernates cum ante moenia sua
castris permunitis consedissent , uocatis ad contionem militibus
'castra nunc ' inquit 'uobis hostium urbemque praedae
do , si mihi pollicemini uos fortiter in acie operam nauaturos
7.16.5nec praedae magis quam pugnae paratos esse .' signum
poscunt ingenti clamore celsique et spe haud dubia feroces
in proelium uadunt . ibi ante signa Sex . Tullius , de quo
ante dictum est , exclamat 'adspice , imperator ' inquit ,
'quemadmodum exercitus tuus tibi promissa praestet ',
piloque posito stricto gladio in hostem impetum facit .
sequuntur Tullium antesignani omnes primoque impetu
auertere hostem ; fusum inde ad oppidum persecuti , cum
iam scalas moenibus admouerent , in deditionem urbem
acceperunt . triumphus de Priuernatibus actus .
ab altero consule nihil memorabile gestum , nisi quod
legem nouo exemplo ad Sutrium in castris tributim de
uicensima eorum qui manumitterentur tulit . patres , quia
ea lege haud paruum uectigal inopi aerario additum esset ,
auctores fuerunt ;
7.16.8ceterum tribuni plebis , non tam lege quam
exemplo moti , ne quis postea populum seuocaret , capite
sanxerunt : nihil enim non per milites iuratos in consulis
uerba , quamuis perniciosum populo , si id liceret , ferri
posse .
eodem anno C . Licinius Stolo a M . Popilio Laenate sua
lege decem milibus aeris est damnatus , quod mille iugerum
agri cum filio possideret emancupandoque filium fraudem
legi fecisset .
7.16.6
7.16.7
7.16.9
ch. 17
7.17.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.15.11 | Liv. 7.16.6 (English) | >>Liv. 7.17.5 |