Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.17.4 | Liv. 7.17.12 (English) | >>Liv. 7.18.6 |
7.17.8profectus
ab urbe utraque parte Tiberis , ratibus exercitu , quocumque
fama hostium ducebat , traiecto multos populatores agrorum
uagos palantes oppressit ;
7.17.9castra quoque necopinato adgressus
cepit et octo milibus hostium captis , ceteris aut caesis aut
ex agro Romano fugatis sine auctoritate patrum populi iussu
triumphauit .
quia nec per dictatorem plebeium nec per consulem comitia
consularia haberi uolebant et alter consul Fabius bello
retinebatur , res ad interregnum redit .
interreges deinceps
Q . Seruilius Ahala M . Fabius Cn . Manlius C . Fabius
C . Sulpicius L . Aemilius Q . Seruilius M . Fabius Ambustus .
in secundo interregno orta contentio est , quod duo patricii
consules creabantur , intercedentibusque tribunis interrex
Fabius aiebat in duodecim tabulis legem esse ut , quodcumque
postremum populus iussisset , id ius ratumque esset ;
7.17.13iussum populi et suffragia esse . cum intercedendo tribuni
nihil aliud quam ut differrent comitia ualuissent , duo patricii
consules creati sunt , C . Sulpicius Peticus tertium M . Ualerius
Publicola eodemque die magistratum inierunt ,
7.17.10
7.17.11
7.17.12
ch. 18
7.18.1
7.18.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.17.4 | Liv. 7.17.12 (English) | >>Liv. 7.18.6 |