Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.19.10 Liv. 7.20.9 (English) >>Liv. 7.21.8

7.20.6transeuntes agmine infesto per agrum suum Tarquinienses, cum praeter uiam nihil petissent, traxisse quosdam agrestium populationis eius, quae sibi crimini detur, comites.

7.20.7eos seu dedi placeat, dedere se paratos esse, seu supplicio adfici, daturos poenas. Caere, sacrarium populi Romani, deuersorium sacerdotum ac receptaculum Romanorum sacrorum, intactum inuiolatumque crimine belli hospitio Uestalium cultisque dis darent.

7.20.8mouit populum non tam causa praesens quam uetus meritum, ut maleficii quam beneficii potius immemores essent. itaque pax populo Caeriti data indutiasque in centum annos factas in senatus consultum referri placuit.

7.20.9in Faliscos eodem noxios crimine uis belli conuersa est; sed hostes nusquam inuenti. cum populatione peragrati fines essent, ab oppugnatione urbium temperatum; legionibusque Romam reductis reliquum anni muris turribusque reficiendis consumptum et aedis Apollinis dedicata est.

ch. 21 7.21.1 extremo anno comitia consularia certamen patrum ac plebis diremit, tribunis negantibus passuros comitia haberi ni secundum Liciniam legem haberentur, dictatore obstinato tollere potius totum e re publica consulatum quam promiscuum patribus ac plebi facere.

7.21.2prolatandis igitur comitiis cum dictator magistratu abisset, res ad interregnum rediit. infestam inde patribus plebem interreges cum accepissent, ad undecimum interregem seditionibus certatum est.

7.21.3legis Liciniae patrocinium tribuni iactabant: propior dolor plebi fenoris ingrauescentis erat curaeque priuatae in certaminibus publicis erumpebant.

7.21.4quorum taedio patres L. Cornelium Scipionem interregem concordiae causa obseruare legem Liciniam comitiis consularibus iussere. P. Ualerio Publicolae datus e plebe collega C. Marcius Rutulus.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.19.10 Liv. 7.20.9 (English) >>Liv. 7.21.8

Powered by PhiloLogic