Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.23.9 Liv. 7.24.8 (English) >>Liv. 7.25.5

7.24.4iamque omissa cunctando uictoria erat, cum consul uolnere alligato reuectus ad prima signa 'quid stas, miles?' inquit; 'non cum Latino Sabinoque hoste res est, quem uictum armis socium ex hoste facias;

7.24.5in beluas strinximus ferrum; hauriendus aut dandus est sanguis. propulistis a castris, supina ualle praecipites egistis, stratis corporibus hostium superstatis; complete eadem strage campos qua montes replestis.

7.24.6nolite exspectare dum stantes uos fugiant; inferenda sunt signa et uadendum in

7.24.7hostem.' his adhortationibus iterum coorti pellunt loco primos manipulos Gallorum; cuneis deinde in medium agmen perrumpunt.

7.24.8inde barbari dissipati, quibus nec certa imperia nec duces essent, uertunt impetum in suos; fusique per campos et praeter castra etiam sua fuga praelati, quod editissimum inter aequales tumulos occurrebat oculis, arcem Albanam petunt.

7.24.9consul non ultra castra insecutus, quia et uolnus degrauabat et subicere exercitum tumulis ab hoste occupatis nolebat, praeda omni castrorum militi data uictorem exercitum opulentumque Gallicis spoliis Romam reduxit.

7.24.10moram triumpho uolnus consulis attulit eademque causa dictatoris desiderium senatui fecit, ut esset qui aegris consulibus comitia haberet.

7.24.11dictator L. Furius Camillus dictus addito magistro equitum P. Cornelio Scipione reddidit patribus possessionem pristinam consulatus. ipse ob id meritum ingenti patrum studio creatus consul collegam Ap. Claudium Crassum dixit.

ch. 25 7.25.1 prius quam inirent noui consules magistratum, triumphus a Popilio de Gallis actus magno fauore plebis; mussantesque inter se rogitabant num quem plebeii consulis paeniteret;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.23.9 Liv. 7.24.8 (English) >>Liv. 7.25.5

Powered by PhiloLogic