Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.26.2 Liv. 7.26.10 (English) >>Liv. 7.27.3

7.26.7iam non manipulis proximarum stationum sed legionibus utrimque effusis res geritur. Camillus laetum militem uictoria tribuni, laetum tam praesentibus ac secundis dis ire in proelium iubet; ostentansque insignem spoliis tribunum, 'hunc imitare, miles' aiebat, 'et circa iacentem

7.26.8ducem sterne Gallorum cateruas.' di hominesque illi adfuere pugnae depugnatumque haudquaquam certamine ambiguo cum Gallis est; adeo duorum militum euentum, inter quos pugnatum erat, utraque acies animis praeceperat.

7.26.9inter primos, quorum concursus alios exciuerat, atrox proelium fuit: alia multitudo, priusquam ad coniectum teli ueniret, terga uertit. primo per Uolscos Falernumque agrum dissipati sunt; inde Apuliam ac mare inferum petierunt.

7.26.10consul contione aduocata laudatum tribunum decem bubus aureaque corona donat; ipse iussus ab senatu bellum maritimum curare cum praetore iunxit castra.

7.26.11ibi quia res trahi segnitia Graecorum non committentium se in aciem uidebantur, dictatorem comitiorum causa T. Manlium Torquatum ex auctoritate senatus dixit.

7.26.12dictator magistro equitum A. Cornelio Cosso dicto comitia consularia habuit aemulumque decoris sui absentem M. Ualerium Coruumid enim illi deinde cognominis fuitsummo fauore populi, tres et uiginti natum annos, consulem renuntiauit.

7.26.13collega Coruo de plebe M. Popilius Laenas, quartum consul futurus, datus est. cum Graecis a Camillo nulla memorabilis gesta res; nec illi terra nec Romanus mari bellator erat.

7.26.14postremo cum litoribus arcerentur, aqua etiam praeter cetera necessaria usui deficiente Italiam reliquere.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.26.2 Liv. 7.26.10 (English) >>Liv. 7.27.3

Powered by PhiloLogic