ch. 30
7.30.1
legati introducti in senatum maxime in hanc sententiam
locuti sunt. 'populus nos Campanus legatos ad uos, patres
conscripti, misit amicitiam in perpetuum, auxilium in praesens
a uobis petitum.
7.30.2quam si secundis rebus nostris
petissemus, sicut coepta celerius, ita infirmiore uinculo contracta
esset; tunc enim, ut qui ex aequo nos uenisse in
amicitiam meminissemus, amici forsitan pariter ac nunc,
subiecti atque obnoxii uobis minus essemus;
7.30.3nunc, misericordia
uestra conciliati auxilioque in dubiis rebus defensi,
beneficium quoque acceptum colamus oportet, ne ingrati
atque omni ope diuina humanaque indigni uideamur.
7.30.4neque
hercule, quod Samnites priores amici sociique uobis facti sunt,
ad id ualere arbitror ne nos in amicitiam accipiamur sed ut ii
uetustate et gradu honoris nos praestent; neque enim foedere
Samnitium, ne qua noua iungeretis foedera, cautum est.
7.30.5fuit quidem apud uos semper satis iusta causa amicitiae,
uelle eum uobis amicum esse qui uos appeteret:
7.30.6Campani,
etsi fortuna praesens magnifice loqui prohibet, non urbis
amplitudine, non agri ubertate ulli populo praeterquam
uobis cedentes, haud parua, ut arbitror, accessio bonis rebus
uestris in amicitiam uenimus uestram.
7.30.7Aequis Uolscisque,
aeternis hostibus huius urbis, quandocumque se mouerint,
ab tergo erimus, et quod uos pro salute nostra priores
feceritis, id nos pro imperio uestro et gloria semper faciemus.
7.30.8subactis his gentibus quae inter nos uosque sunt, quod
propediem futurum spondet et uirtus et fortuna uestra, continens
imperium usque ad nos habebitis.
7.30.9acerbum ac
miserum est quod fateri nos fortuna nostra cogit: eo uentum
est, patres conscripti, ut aut amicorum aut inimicorum Campani
simus.
7.30.10si defenditis, uestri, si deseritis, Samnitium
erimus; Capuam ergo et Campaniam omnem uestris an
Samnitium uiribus accedere malitis, deliberate.
7.30.11omnibus quidem, Romani, uestram misericordiam, uestrum
auxilium aequum est patere, iis tamen maxime,
qui [eam] implorantibus aliis auxilium dum supra uires
suas praestant, †omnes† ipsi in hanc necessitatem uenerunt.
7.30.12quamquam pugnauimus uerbo pro Sidicinis, re pro nobis,
cum uideremus finitimum populum nefario latrocinio Samnitium
peti et, ubi conflagrassent Sidicini, ad nos traiecturum
illud incendium esse.
7.30.13nec enim nunc, quia dolent iniuriam
acceptam Samnites sed quia gaudent oblatam sibi esse
causam, oppugnatum nos ueniunt.
7.30.14an, si ultio irae haec
et non occasio cupiditatis explendae esset, parum fuit quod
semel in Sidicino agro, iterum in Campania ipsa legiones
nostras cecidere?
7.30.15quae est ista tam infesta ira quam per
duas acies fusus sanguis explere non potuerit? adde huc
populationem agrorum, praedas hominum atque pecudum
actas, incendia uillarum ac ruinas, omnia ferro ignique
uastata.
7.30.16hiscine ira expleri non potuit? sed cupiditas
explenda est. ea ad oppugnandam Capuam rapit; aut delere
urbem pulcherrimam aut ipsi possidere uolunt.
7.30.17sed uos
potius, Romani, beneficio uestro occupate eam quam illos
habere per maleficium sinatis. non loquor apud recusantem
iusta bella populum; sed tamen, si ostenderitis auxilia uestra,
ne bello quidem arbitror uobis opus fore.
7.30.18usque ad nos
contemptus Samnitium peruenit, supra non ascendit; itaque
umbra uestri auxilii, Romani, tegi possumus, quidquid deinde
habuerimus, quidquid ipsi fuerimus, uestrum id omne existimaturi.
7.30.19uobis arabitur ager Campanus, uobis Capua urbs
frequentabitur; conditorum, parentium, deorum immortalium
numero nobis eritis; nulla colonia uestra erit, quae nos obsequio
erga uos fideque superet.
7.30.20adnuite, patres conscripti, nutum numenque uestrum
inuictum Campanis et iubete sperare incolumem Capuam
futuram.
7.30.21qua frequentia omnium generum multitudinis
prosequente creditis nos illinc profectos? quam omnia
uotorum lacrimarumque plena reliquisse? in qua nunc
exspectatione senatum populumque Campanum, coniuges
liberosque nostros esse?
7.30.22stare omnem multitudinem ad
portas uiam hinc ferentem prospectantes certum habeo.
quid illis nos, patres conscripti, sollicitis ac pendentibus
animi renuntiare iubetis?
7.30.23alterum responsum salutem uictoriam
lucem ac libertatem; alterum—ominari horreo quae
ferat. proinde ut aut de uestris futuris sociis atque amicis
aut nusquam ullis futuris nobis consulite.'