Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.29.3 | Liv. 7.30.5 (English) | >>Liv. 7.30.13 |
7.30.2quam si secundis rebus nostris
petissemus , sicut coepta celerius , ita infirmiore uinculo contracta
esset ; tunc enim , ut qui ex aequo nos uenisse in
amicitiam meminissemus , amici forsitan pariter ac nunc ,
subiecti atque obnoxii uobis minus essemus ;
7.30.3nunc , misericordia
uestra conciliati auxilioque in dubiis rebus defensi ,
beneficium quoque acceptum colamus oportet , ne ingrati
atque omni ope diuina humanaque indigni uideamur .
neque
hercule , quod Samnites priores amici sociique uobis facti sunt ,
ad id ualere arbitror ne nos in amicitiam accipiamur sed ut ii
uetustate et gradu honoris nos praestent ; neque enim foedere
Samnitium , ne qua noua iungeretis foedera , cautum est .
fuit quidem apud uos semper satis iusta causa amicitiae ,
uelle eum uobis amicum esse qui uos appeteret :
7.30.6Campani ,
etsi fortuna praesens magnifice loqui prohibet , non urbis
amplitudine , non agri ubertate ulli populo praeterquam
uobis cedentes , haud parua , ut arbitror , accessio bonis rebus
uestris in amicitiam uenimus uestram .
Aequis Uolscisque ,
aeternis hostibus huius urbis , quandocumque se mouerint ,
ab tergo erimus , et quod uos pro salute nostra priores
feceritis , id nos pro imperio uestro et gloria semper faciemus .
subactis his gentibus quae inter nos uosque sunt , quod
propediem futurum spondet et uirtus et fortuna uestra , continens
imperium usque ad nos habebitis .
acerbum ac
miserum est quod fateri nos fortuna nostra cogit : eo uentum
est , patres conscripti , ut aut amicorum aut inimicorum Campani
simus .
7.30.4
7.30.5
7.30.7
7.30.8
7.30.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.29.3 | Liv. 7.30.5 (English) | >>Liv. 7.30.13 |