Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.31.3 Liv. 7.31.12 (English) >>Liv. 7.32.8

7.31.8legatos itaque extemplo mitti ad Samnites placuit. data mandata, ut preces Campanorum, responsum senatus amicitiae Samnitium memor, deditionem postremo factam Samnitibus exponerent;

7.31.9peterent pro societate amicitiaque, ut dediticiis suis parcerent neque in eum agrum qui populi Romani factus esset hostilia arma inferrent;

7.31.10si leniter agendo parum proficerent, denuntiarent Samnitibus populi Romani senatusque uerbis, ut Capua urbe Campanoque agro abstinerent.

7.31.11haec legatis agentibus in concilio Samnitium adeo est ferociter responsum, ut non solum gesturos se esse dicerent id bellum sed magistratus eorum e curia egressi stantibus legatis praefectos

7.31.12cohortium uocarent iisque clara uoce imperarent ut praedatum in agrum Campanum extemplo proficiscerentur.

ch. 32 7.32.1 hac legatione Romam relata, positis omnium aliarum rerum curis patres fetialibus ad res repetendas missis, belloque, quia non redderentur, sollemni more indicto, decreuerunt ut primo quoque tempore de ea re ad populum ferretur;

7.32.2iussuque populi consules ambo cum duobus exercitibus [ab urbe] profecti, Ualerius in Campaniam, Cornelius in Samnium, ille ad montem Gaurum, hic ad Saticulam castra ponunt.

7.32.3priori Ualerio Samnitium legioneseo namque omnem belli molem inclinaturam censebantoccurrunt; simul in Campanos stimulabat ira tam promptos nunc ad ferenda, nunc ad accersenda aduersus se auxilia.

7.32.4ut uero castra Romana uiderunt, ferociter pro se quisque signum duces poscere, adfirmare eadem fortuna Romanum Campano laturum opem qua Campanus Sidicino tulerit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.31.3 Liv. 7.31.12 (English) >>Liv. 7.32.8

Powered by PhiloLogic