Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.34.7 Liv. 7.35.1 (English) >>Liv. 7.35.9

7.34.13tum centurionibus ad se uocatis: 'quaenam illa inscitia belli ac pigritia est? aut quonam modo isti ex Sidicinis Campanisque uictoriam pepererunt? huc atque illuc signa moueri ac modo in unum conferri modo educi uidetis; opus quidem incipit nemo, cum iam circumdati uallo potuerimus esse.

7.34.14tum uero nos similes istorum simus, si diutius hic moremur quam commodum sit. agitedum ite mecum ut, dum lucis aliquid superest, quibus locis praesidia ponant, qua pateat hinc exitus,

7.34.15exploremus.' haec omnia sagulo gregali amictus centurionibus item manipularium militum habitu ductis? ne ducem circumire hostes notarent, perlustrauit.

ch. 35 7.35.1 uigiliis deinde dispositis ceteris omnibus tesseram dari iubet, ubi secundae uigiliae bucina datum signum esset, armati cum silentio ad se conuenirent.

7.35.2quo ubi, sicut edictum erat, taciti conuenerunt, 'hoc silentium, milites,' inquit, 'omisso militari adsensu in me audiendo seruandum est. ubi sententiam meam uobis peregero, tum quibus eadem placebunt in dextram partem taciti transibitis; quae pars maior erit, eo stabitur consilio.

7.35.3nunc quae mente agitem audite. non fuga delatos nec inertia relictos hic uos circumuenit hostis: uirtute cepistis locum, uirtute hinc oportet euadatis.

7.35.4ueniendo huc exercitum egregium populo Romano seruastis: erumpendo hinc uosmet ipsos seruate; digni estis qui pauci pluribus opem tuleritis, ipsi nullius auxilio egueritis.

7.35.5cum eo hoste res est, qui hesterno die delendi omnis exercitus fortuna per socordiam usus non sit, hunc tam opportunum collem imminentem capiti suo non ante uiderit quam captum a nobis,



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.34.7 Liv. 7.35.1 (English) >>Liv. 7.35.9

Powered by PhiloLogic