Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.35.3 | Liv. 7.35.11 (English) | >>Liv. 7.36.7 |
7.35.8neque enim , maneatis an abeatis hinc , deliberari
potest , cum praeter arma et animos armorum memores
nihil uobis fortuna reliqui fecerit fameque et siti moriendum
sit , si plus quam uiros ac Romanos decet ferrum timeamus .
ergo una est salus erumpere hinc atque abire ; id aut interdiu
aut nocte faciamus oportet .
ecce autem aliud minus
dubium ; quippe , si lux exspectetur , quae spes est non uallo
perpetuo fossaque nos saepturum hostem , qui nunc corporibus
suis subiectis undique cinxerit , ut uidetis , collem ? atqui
si nox opportuna est eruptioni , sicut est , haec profecto noctis
aptissima hora est .
signo secundae uigiliae conuenistis , quod
tempus mortales somno altissimo premit ; per corpora sopita
uadetis uel silentio incautos fallentes uel sentientibus clamore
subito pauorem iniecturi .
me modo sequimini , quem secuti
estis ; ego eandem quae duxit huc sequar fortunam . quibus
haec salutaria uidentur , agitedum in dextram partem pedibus
transite .'
7.35.9
7.35.10
7.35.11
7.35.12
ch. 36
7.36.1
7.36.2
7.36.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.35.3 | Liv. 7.35.11 (English) | >>Liv. 7.36.7 |