Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.36.1 Liv. 7.36.10 (English) >>Liv. 7.37.2

7.36.7hic lucem quieti opperiamur.' dictis obtemperatum; atque ubi primum inluxit, praemisso nuntio ad consulem castra ingenti gaudio concitantur; et tessera data incolumes reuerti, qui sua corpora pro salute omnium haud dubio periculo obiecissent, pro se quisque obuiam effusi laudant, gratulantur, singulos uniuersos seruatores suos uocant, dis laudes gratesque agunt, Decium in caelum ferunt.

7.36.8hic Deci castrensis triumphus fuit incedentis per media castra cum armato praesidio coniectis in eum omnium oculis et omni honore tribunum consuli aequantibus.

7.36.9ubi ad praetorium uentum est, consul classico ad contionem conuocat orsusque meritas Deci laudes interfante ipso Decio distulit contionem;

7.36.10qui auctor omnia posthabendi dum occasio in manibus esset, perpulit consulem ut hostes et nocturno pauore attonitos et circa collem castellatim dissipatos adgrederetur: credere etiam aliquos ad se sequendum emissos per saltum uagari.

7.36.11iussae legiones arma capere egressaeque castris, cum per exploratores notior iam saltus esset, uia patentiore ad hostem ducuntur;

7.36.12quem incautum improuiso adortae, cum palati passim Samnitium milites, plerique inermes, nec coire in unum nec arma capere nec recipere intra uallum se possent, pauentem primum intra castra compellunt, deinde castra ipsa turbatis stationibus capiunt.

7.36.13perfertur circa collem clamor fugatque ex suis quemque praesidiis. ita magna pars absenti hosti cessit: quos intra uallum egerat pauorfuere autem ad triginta miliaomnes caesi: castra direpta.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.36.1 Liv. 7.36.10 (English) >>Liv. 7.37.2

Powered by PhiloLogic