Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.35.9 | Liv. 7.36.6 (English) | >>Liv. 7.36.13 |
7.36.2iam euaserant media
castra , cum superscandens uigilum strata somno corpora
miles offenso scuto praebuit sonitum ; quo excitatus uigil
cum proximum mouisset erectique alios concitarent , ignari
ciues an hostes essent , praesidium erumperet an consul castra
cepisset ,
7.36.3Decius , quoniam non fallerent , clamorem tollere
iussis militibus torpidos somno insuper pauore exanimat ,
quo praepediti nec arma impigre capere nec obsistere nec
insequi poterant .
inter trepidationem tumultumque Samnitium
praesidium Romanum obuiis custodibus caesis ad
castra consulis peruadit .
aliquantum supererat noctis iamque in tuto uidebantur
esse , cum Decius 'macte uirtute ' inquit , 'milites Romani ,
este ; uestrum iter ac reditum omnia saecula laudibus ferent ;
7.36.6sed ad conspiciendam tantam uirtutem luce ac die opus est ,
nec uos digni estis quos cum tanta gloria in castra reduces
silentium ac nox tegat ;
7.36.7hic lucem quieti opperiamur .' dictis
obtemperatum ; atque ubi primum inluxit , praemisso
nuntio ad consulem castra ingenti gaudio concitantur ; et
tessera data incolumes reuerti , qui sua corpora pro salute
omnium haud dubio periculo obiecissent , pro se quisque
obuiam effusi laudant , gratulantur , singulos uniuersos seruatores
suos uocant , dis laudes gratesque agunt , Decium in
caelum ferunt .
hic Deci castrensis triumphus fuit incedentis
per media castra cum armato praesidio coniectis in
eum omnium oculis et omni honore tribunum consuli
aequantibus .
ubi ad praetorium uentum est , consul classico
ad contionem conuocat orsusque meritas Deci laudes interfante
ipso Decio distulit contionem ;
7.36.4
7.36.5
7.36.8
7.36.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.35.9 | Liv. 7.36.6 (English) | >>Liv. 7.36.13 |