Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.38.5 Liv. 7.39.3 (English) >>Liv. 7.39.12

7.38.10praesidia hibernaturadiuisa enim erant per Campaniae urbes manauerantque a Capua consilia in exercitum omnem. eo laxamento cogitationibus dato quieuit in praesentia seditio.

ch. 39 7.39.1 consul educto in aestiua milite, dum quietos Samnites habebat, exercitum purgare missionibus turbulentorum hominum instituit, aliis emerita dicendo stipendia esse, alios graues iam aetate aut uiribus parum ualidos;

7.39.2auidam in commeatus mittebantur, singuli primo, deinde et cohortes quaedam, quia procul ab domo ac rebus suis hibernassent; per speciem etiam militarium usuum, cum alii alio mitterentur, magna pars ablegati.

7.39.3quam multitudinem consul alter Romae praetorque alias ex aliis fingendo moras retinebat.

7.39.4et primo quidem ignari ludificationis minime inuiti domos reuisebant; postquam neque reuerti ad signa primos nec ferme alium quam qui in Campania hibernassent praecipueque ex his seditionis auctores mitti uiderunt, primum admiratio, deinde haud dubius timor incessit animos consilia sua emanasse:

7.39.5iam quaestiones, iam indicia, iam occulta singulorum supplicia impotensque et crudele consulum ac patrum in se regnum passuros.

7.39.6haec qui in castris erant occultis sermonibus serunt, neruos coniurationis electos arte consulis cernentes.

7.39.7cohors una, cum haud procul Anxure esset, ad Lautulas saltu angusto inter mare ac montes consedit ad excipiendos quos consul aliis atque aliis, ut ante dictum est, causis mittebat.

7.39.8iam ualida admodum numero manus erat nec quicquam ad iusti exercitus formam praeter ducem deerat. incompositi itaque praedantes in agrum Albanum perueniunt et sub iugo Albae Longae castra uallo cingunt.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.38.5 Liv. 7.39.3 (English) >>Liv. 7.39.12

Powered by PhiloLogic