Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.39.13 | Liv. 7.40.6 (English) | >>Liv. 7.40.12 |
7.40.3Quinctius , quem armorum
etiam pro patria satietas teneret nedum aduersus patriam ,
Coruinus omnes caritate ciues , praecipue milites , et ante alios
suum exercitum complexus . <is > ad conloquium processit .
cognito ei extemplo haud minore ab aduersariis uerecundia
quam ab suis silentium datum .
'deos ' inquit 'immortales , milites , uestros [publicos ]
meosque ab urbe proficiscens ita adoraui ueniamque supplex
poposci ut mihi de uobis concordiae partae gloriam non
uictoriam darent .
satis fuit eritque unde belli decus pariatur :
hinc pax petenda est . quod deos immortales inter
nuncupanda uota expoposci , eius me compotem uoti uos
facere potestis ,
7.40.6si meminisse uoltis non uos in Samnio nec
in Uolscis sed in Romano solo castra habere , si illos colles
quos cernitis patriae uestrae esse , si hunc exercitum ciuium
uestrorum , si me consulem uestrum , cuius ductu auspicioque
priore anno bis legiones Samnitium fudistis , bis castra ui
cepistis .
ego sum M . Ualerius Coruus , milites , cuius uos
nobilitatem beneficiis erga uos non iniuriis sensistis , nullius
superbae in uos legis , nullius crudelis senatus consulti
auctor , in omnibus meis imperiis in me seuerior quam in uos .
ac si cui genus , si cui sua uirtus , si cui etiam maiestas , si cui
honores subdere spiritus potuerunt , iis eram natus , id specimen
mei dederam , ea aetate consulatum adeptus eram , ut potuerim
tres et uiginti annos natus consul patribus quoque ferox
esse non solum plebi .
7.40.4
7.40.5
7.40.7
7.40.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 7.39.13 | Liv. 7.40.6 (English) | >>Liv. 7.40.12 |