Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.41 Liv. 7.42 (English) >>Liv. 8.1

ch. 42 7.42.1 praeter haec inuenio apud quosdam L. Genucium tribunum plebis tulisse ad plebem ne fenerare liceret;

7.42.2item aliis plebi scitis cautum ne quis eundem magistratum intra decem annos caperet neu duos magistratus uno anno gereret utique liceret consules ambos plebeios creari. quae si omnia concessa sunt plebi, apparet haud paruas uires defectionem habuisse.

7.42.3aliis annalibus proditum est neque dictatorem Ualerium dictum sed per consules omnem rem actam neque antequam Romam ueniretur sed Romae eam multitudinem coniuratorum ad arma consternatam esse

7.42.4nec in T. Quincti uillam sed in aedes C. Manli nocte impetum factum eumque a coniuratis comprehensum ut dux fieret; inde ad quartum lapidem profectos loco munito consedisse;

7.42.5nec ab ducibus mentionem concordiae ortam sed repente, eum in aciem armati exercitus processissent,

7.42.6salutationem factam et permixtos dextras iungere ac complecti inter se lacrimantes milites coepisse coactosque consules, cum uiderent auersos a dimicatione militum animos, rettulisse ad patres de concordia reconcilianda.

7.42.7adeo nihil praeterquam seditionem fuisse eamque compositam inter antiquos rerum auctores constat.

7.42.8et huius fama seditionis et susceptum cum Samnitibus graue bellum aliquot populos ab Romana societate auertit, et praeter Latinorum infidum iam diu foedus Priuernates etiam Norbam atque Setiam, finitimas colonias Romanas, incursione subita depopulati sunt.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 7.41 Liv. 7.42 (English) >>Liv. 8.1

Powered by PhiloLogic