Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.10.1 Liv. 8.10.9 (English) >>Liv. 8.11.4

8.10.6clamore sublato principia Latinorum perturbant hastisque ora fodientes primo robore uirorum caeso per alios manipulos uelut inermes prope intacti euasere tantaque caede perrupere cuneos ut uix quartam partem relinquerent hostium.

8.10.7Samnites quoque sub radicibus montis procul instructi praebuere terrorem Latinis. ceterum inter omnes ciues sociosque praecipua laus eius belli penes consules fuit, quorum alter omnes minas periculaque ab deis superis inferisque in se unum uertit,

8.10.8alter ea uirtute eoque consilio in proelio fuit ut facile conuenerit inter Romanos Latinosque, qui eius pugnae memoriam posteris tradiderunt, utrius partis T. Manlius dux fuisset, eius futuram haud dubie fuisse uictoriam.

8.10.9Latini ex fuga se Minturnas contulerunt. castra secundum proelium capta multique mortales ibi uiui oppressi, maxime Campani.

8.10.10Decii corpus ne eo die inueniretur, nox quaerentes oppressit; postero die inuentum inter maximum hostium stragem, coopertum telis, funusque ei par morti celebrante collega factum est.

8.10.11illud adiciendum uidetur licere consuli dictatorique et praetori, cum legiones hostium deuoueat, non utique se sed quem uelit ex legione Romana scripta ciuem deuouere;

8.10.12si is homo qui deuotus est moritur, probe factum uideri; ni moritur, tum signum septem pedes altum aut maius in terram defodi et piaculum [hostia] caedi; ubi illud signum defossum erit, eo magistratum Romanum escendere fas non esse.

8.10.13sin autem sese deuouere uolet, sicuti Decius deuouit, ni moritur, neque suum neque publicum diuinum pure faciet, siue hostia siue quo alio uolet. qui sese deuouerit, Uolcano arma siue cui alii diuo uouere uolet ius est.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.10.1 Liv. 8.10.9 (English) >>Liv. 8.11.4

Powered by PhiloLogic