Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.10 Liv. 8.11 (English) >>Liv. 8.12

ch. 11 8.11.1 haec, etsi omnis diuini humanique moris memoria aboleuit noua peregrinaque omnia priscis ac patriis praeferendo, haud ab re duxi uerbis quoque ipsis, ut tradita nuncupataque sunt, referre.

8.11.2Romanis post proelium demum factum Samnites uenisse subsidio exspectato euentu pugnae apud quosdam auctores inuenio.

8.11.3Latinis quoque ab Lauinio auxilium, dum deliberando terunt tempus, uictis demum ferri coeptum;

8.11.4et, cum iam portis prima signa et pars agminis esset egressa, nuntio allato de clade Latinorum cum conuersis signis retro in urbem rediretur, praetorem eorum nomine Milionium dixisse ferunt pro paulula uia magnam mercedem esse Romanis soluendam.

8.11.5qui Latinorum pugnae superfuerant, multis itineribus dissipati cum se in unum conglobassent, Uescia urbs eis receptaculum fuit.

8.11.6ibi in conciliis Numisius imperator eorum, adfirmando communem uere Martem belli utramque aciem pari caede prostrauisse uictoriaeque nomen tantum penes Romanos esse, ceteram pro uictis fortunam et illos gerere;

8.11.7funesta duo consulum praetoria, alterum parricidio filii, alterum consulis deuoti caede; trucidatum exercitum omnem, caesos hastatos principesque, stragem et ante signa et post signa factam; triarios postremo rem restituisse.

8.11.8Latinorum etsi pariter accisae copiae sint, tamen supplemento uel Latium propius esse uel Uolscos quam Romam;

8.11.9itaque si uideatur eis, se ex Latinis et ex Uolscis populis iuuentute propere excita rediturum infesto exercitu Capuam esse Romanosque nihil tum minus quam proelium exspectantes necopinato aduentu perculsurum.

8.11.10fallacibus litteris circa Latium nomenque Uolscum missis, quia qui non interfuerant pugnae ad credendum temere faciliores erant, tumultuarius undique exercitus raptim conscriptus conuenit.

8.11.11huic agmini Torquatus consul ad Trifanuminter Sinuessam Minturnasque is locus estoccurrit. priusquam castris locus caperetur, sarcinis utrimque in aceruum coniectis pugnatum debellatumque est;

8.11.12adeo enim accisae res sunt ut consuli uictorem exercitum ad depopulandos agros eorum ducenti dederent se omnes Latini deditionemque eam Campani sequerentur.

8.11.13Latium Capuaque agro multati. Latinus ager Priuernati addito agro et Falernus, qui populi Campani fuerat, usque ad Uolturnum flumen plebi Romanae diuiditur.

8.11.14bina in Latino iugera ita ut dodrante ex Priuernati complerent data, terna in Falerno quadrantibus etiam pro longinquitate adiectis.

8.11.15extra poenam fuere Latinorum Laurentes Campanorumque equites, quia non desciuerant; cum Laurentibus renouari foedus iussum renouaturque ex eo quotannis post diem decimum Latinarum.

8.11.16equitibus Campanis ciuitas Romana data, monumentoque ut esset, aeneam tabulam in aede Castoris Romae fixerunt. uectigal quoque eis Campanus populos iussus pendere in singulos quotannisfuere autem mille et sexcentidenarios nummos quadringenos quinquagenos.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.10 Liv. 8.11 (English) >>Liv. 8.12

Powered by PhiloLogic