Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.17.7 Liv. 8.18.6 (English) >>Liv. 8.19.1

8.18.2Flaccum Potitumque uarie in annalibus cognomen consulis inuenio; ceterum in eo parui refert quid ueri sit—. illud peruelimnec omnes auctores suntproditum falso esse uenenis absumptos quorum mors infamem annum pestilentia fecerit;

8.18.3sicut proditur tamen res, ne cui auctorum fidem abrogauerim, exponenda est.

8.18.4cum primores ciuitatis similibus morbis eodemque ferme omnes euentu morerentur, ancilla quaedam ad Q. Fabium Maximum aedilem curulem indicaturam se causam publicae pestis professa est, si ab eo fides sibi data esset haud futurum noxae indicium.

8.18.5Fabius confestim rem ad consules, consules ad senatum referunt consensusque ordinis fides indici data.

8.18.6tum patefactum muliebri fraude ciuitatem premi matronasque ea uenena coquere et, si sequi extemplo uelint, manifesto deprehendi posse.

8.18.7secuti indicem et coquentes quasdam medicamenta et recondita alia inuenerunt;

8.18.8quibus in forum delatis et ad uiginti matronis, apud quas deprehensa erant, per uiatorem accitis duae ex eis, Cornelia ac Sergia, patriciae utraque gentis, cum ea medicamenta salubria esse contenderent, ab confutante indice bibere iussae ut se falsum commentam arguerent,

8.18.9spatio ad conloquendum sumpto, cum submoto populo [in conspectu omnium] rem ad ceteras rettulissent, haud abnuentibus et illis bibere, epoto <in conspectu omnium> medicamento suamet ipsae fraude omnes interierunt.

8.18.10comprehensae extemplo earum comites magnum numerum matronarum indicauerunt; ex quibus ad centum septuaginta damnatae;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 8.17.7 Liv. 8.18.6 (English) >>Liv. 8.19.1

Powered by PhiloLogic