ch. 19
8.19.1
creati consules L. Papirius Crassus iterum L. Plautius
Uenox; cuius principio anni legati ex Uolscis Fabraterni et
Lucani Romam uenerunt, orantes ut in fidem reciperentur:
8.19.2si a Samnitium armis defensi essent, se sub imperio populi
Romani fideliter atque oboedienter futuros. missi tum ab
senatu legati denuntiatumque Samnitibus,
8.19.3ut eorum populorum
finibus uim abstinerent; ualuitque ea legatio, non
tam quia pacem uolebant Samnites quam quia nondum
parati erant ad bellum.
8.19.4eodem anno Priuernas bellum initum, cuius socii Fundani,
dux etiam fuit Fundanus, Uitruuius Uaccus, uir non
domi solum sed etiam Romae clarus; aedes fuere in Palatio
eius, qua Uacci prata diruto aedificio publicatoque solo
appellata.
8.19.5aduersus hunc uastantem effuse Setinum Norbanumque
et Coranum agrum L. Papirius profectus haud
procul castris eius consedit.
8.19.6Uitruuio nec ut uallo se
teneret aduersus ualidiorem hostem sana constare mens,
nec ut longius a castris dimicaret animus suppetere;
8.19.7uix
tota extra portam castrorum explicata acie, fugam magis
retro quam proelium aut hostem spectante milite, sine consilio,
sine audacia depugnat.
8.19.8ut et leui momento nec
ambigue est uictus, ita breuitate ipsa loci facilique receptu
in tam propinqua castra haud aegre militem a multa caede
est tutatus;
8.19.9nec fere quisquam in ipso certamine, pauci in
turba fugae extremae, cum in castra ruerent, caesi; primisque
tenebris Priuernum inde petitum agmine trepido, ut
muris potius quam uallo sese tutarentur.
a Priuerno Plautius alter consul peruastatis passim agris
praedaque abacta in agrum Fundanum exercitum inducit.
8.19.10ingredienti fines senatus Fundanorum occurrit; negant se
pro Uitruuio sectamque eius secutis precatum uenisse sed
pro Fundano populo; quem extra culpam belli esse ipsum
Uitruuium iudicasse, cum receptaculum fugae Priuernum
habuerit non patriam [Fundanos].
8.19.11Priuerni igitur hostes populi
Romani quaerendos persequendosque esse, qui simul a
Fundanis ac Romanis utriusque patriae immemores defecerint:
Fundis pacem esse et animos Romanos et gratam memoriam
acceptae ciuitatis.
8.19.12orare se consulem ut bellum ab
innoxio populo abstineat; agros, urbem, corpora ipsorum coniugumque
ac liberorum suorum in potestate populi Romani
esse futuraque.
8.19.13conlaudatis Fundanis consul litterisque
Romam missis in officio Fundanos esse ad Priuernum flexit
iter. prius animaduersum in eos qui capita coniurationis
fuerant a consule scribit Claudius:
8.19.14ad trecentos quinquaginta
ex coniuratis uinctos Romam missos eamque deditionem ab
senatu non acceptam, quod egentium atque humilium poena
defungi uelle Fundanum populum censuerint.